Liber Ecclesiasticus*

Caput 11: Versus 10

Fili, ne in multis,etc. Quasi diceret: De superfluis ne sis curiosus, et peccantium pravitati non consentias. Non solum enim qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte.Fili, ne in multis,etc. Multi sunt actus haereticorum, qui unitatem fidei, et tramitem veritatis non custodiunt, et laborem unum in libris componendis expendunt. Rhetorica et dialectica arte copiosi: nec immunes sunt a dilecto, quia meditatio eorum est in dolo. Unde Ecclesiasticus:Fili, ne facias multos libros, quibus non est finis.Omnes autem libri divinae Scripturaequia consentiuntunus liber sunt: unde,In capite libri scriptum est de mePsal. 36., etc.Fili, ne in multis,terrenis lucris, vel quibuslibet negotiis, quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Suscepta cura regiminis impar invenitur quisque ad singula, dum dividitur ad multa: nec sua damna considerat, dum aliena pertractat.
(* Traductions européennes)